PATER Synedrii

PATER Synedrii
PATER Synedrii
Hebr. Gap desc: Hebrew, seu Princeps secundus, proximae dignitatis erat a Principe seu Nasi, de quo supra, apud Hebraeos. Maimonides, de Synedriis tam magois quam minoribus, agena, in Iad tit. Sanhedrin. c. 1. §. 3. Qui sapientiâ, inquit. praestabat, constituebant eum super se caput, adeoque is erat consessus seu Synedrit caput, ac idem, quem Sapientes appellitaut tibique Principem. Atque is conslit vebatur locô Magistri nostri. Constit vebant etiam virum Septuaginta reliquis eminentiorem, Capiti secundum, cuius sedes erat a dextera illius: is vocitabatur Pater Synedris. Reliqui vere ex LXX. sedebant coram binis bisce iuxta dignit atem suam. Et quisque ut Socium suum antecelluit, eô proximior erat Principi a sinistra eius: Sedebant nutem velut in dimidiata area circulari, ita ist Princeps et Pater Synedrii cunctas possent contueri, Sic ergo in consessu reliqui omnes, praeter Patrem Synedrii, a sinistra Principis consederunt, adeoque hic cum Patre ad semicirculi sinistram intuenti partem locum habuit, coeterique semicirculi residuum, secundum dignitatem suam, occupârunt. Atque ita sane consessum Rabban Gamalielis Principis se habuisse in Iabne (quo tandem Synedrium Magnum translatum est) reperitur in Thosiphtha ad c. 8. tit. Sanhedrin et apud Iosephum Karo in Ceseph. Misna ad tit. Sanhedrin. c. 1. §. 3. Nempe formula haec sessionis pro arbitrio legitima satis fuit, neque mori ita adversa ut admittenda non esset. Coeterum receptior est sententia, de formula considendi usitatiore eiusmodi, ut Princeps et Pater in medio semicirculi sederent, reliqui a dextris et sinistris; iuxta dignitates suas, nec sine Scribis binis adstantibus: cuiusmodi Synedrii figuram exhibet Seldenus de Synedriis l. 2. c. 6. §. 1. Uti autem secundus â Principe Pater erat, ita maxima ipsi, post
Principem, reverentia publicitus est exhibita, quâ excipi consuevit, quotres Conventus aliquos sive Iuridicos sive Sacros introiret: Gemara Babylonia ad tit. Horaiioth c. 3. fol. 13. 2. Traditio est Rabbiniea, universum Populum assurgere solitos, quoties ingrediebatur Princeps, nec resedisse, usque dum dixerat ille eis, sedete. Quando Pater Synedrii mgrediebatur, faciebant ei semitam alterutrmque usque dum locô consederat. Sapiens cum ingrediebatur (i. e. aliquis ex coeteris Synedris) Alter sedebas, et alter stabat (quisque vice suâ in transitu ei afsurgebat) usque dum suô consederat locô. Idem sed paulo expressius Gemara Hierosolymitana, ad tit. Bieurim c. 3. fol. 65. col. 3. §. 3. Quoties ingrediebatur Princeps, universus assurgebat Populus, simul ac conspicitbatur, nec residere cuiquam licuis antequam dixterat ille sedete. Pater Synedrii, quoties ingrediebatur, faciebant ei semitas (binas) adeo ut sive per hanc, sive per illum, pro arbitrio transire posset, etc. Seriem Principum Patrumque Synedrii Magni ab Antigono Socaeo, in Rabban usque Simeonem (filium Rabbi Gamalielis I.) qui, in excidio Urbis sub Vespasiano, peremptus est, aliosque per annos aliquot, ab excidio illo, ad ipsius gentis illic deletionem, exhibuimus supra in voce Nasi. Uti autem in Synedrio M. sic et in Vigin titriumvirali, Pater erat, quemadmodum utrumque suum habebat Principem, Hebr. Nasi, Graece Καθηγητὴν: quos titulos non plane abolitos voluit Christus Matth. c. 23. v. 8. 9. 10. ῾ϒμεῖς δὲ μὴ κληθῆτε ῾Παββἴ εἷς γάρ ἐςτιν ἡμῶν ὁ καθηγητὴς ὁ Χριςτὸς --- Καὶ πατέρα μὴ καλέσητε ἡμῶν ἐπὶ τῆς γῆς᾿ εἷς γάρ ἐςτιν ὁ πατὴρ ἡμῶν, ὅ εν τοῖς οὐρανοῖς. Μηδὲ κληθῆτε Καθηγηται εἷς γὰρ ὑμῶν ἐςτιν ὁ
Καθηγητὴς ὁ Χριςτός, Vos autem nolite vocari Rabbi. Unus est enim vestrum Princeps seu Dactor, ipse Christus---Et. ne vocetis Patrem vestrûm super terram: Nam unus est Pater vester qui est in caelis. Neque vocemini Praesides seu Principes seu Primates, unus enim est vester Princeps, ipse Christus. Sed ambitionem tantum his titulis superbientium castigat. Hinc, ut de Patris solum nomine pergam (quod et Patroni cognatum munus et dignitatem civilem, maxime apud Romanos veteres, denotâsse neseit nemo) usus eiusdem, non obstante interdictô illô in Christianismum etiam primitivum, ut undiquaque licitus receptus est, ex disciplina Platonica, in qua Theologos eminentiores et Θεῶν παῖδας, Deorum Filios et Πατέρας τῆς περὶ αὐτῶ ἀληβείας, Patres veritatis ab ipsis traditae, dici consuevisse docet Philolaus apud Proelum in Platon. Theol, l. 1. c. 5. et 6. etc. Etiam hoc addendum, nomen Patris non solum apud Hebraeos notissimum fuisse in dignitate illa amplissima, de qua dictum, sed et τοῦ et Patris nomen eminemptioribus Rabbinis, ob reverentiam fingularem, a compluribus tribui consuevisse: ut exprelle patet ex titulo Talmudico illo generali Capitula Patrum, qui ad Doctores vetustiores attinet, et in Fircke Aboth Rabbi Nathan, qui corpori Talmudico Babylonio coniunctus est, in Capitula illa, Commentarius quasi perpetuus. Vide Ioh. Seldenum de Synedriis Veter. Hebraeorum l. 2. passim, inprimis c. 6. §. 1. c. 10. §. 1. etc. nec non supra, voce Nasi, ubi Patrum quoque Synedrii series.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • NASI — Herbr. Gap desc: Hebrew, proprie dictus est in hac gente Princeps seu Praeses Synedrii Magni seu Septuaginta unius viralis, alias et Caput consessus, a quo proxima dignitas erat Partis Synedrii, seu Principis secundi, quibus reliqui ordine suô… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SYNEDRIUM — nomen domus Iudicii, apud Hebraeos. Ordinariae enim Praefecturae Iuridicae, quibus suberant Iudaei tum Originarii, tum Proselyti Iustitiae, Domus judiciorum, dictae sunt, quarum eminentiores nomine plur. Sanhedrim: singulare etiam Sanhedrin et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DOCTOR — I. DOCTOR Noster, rit. inter Iudaeosrecens, in Germania, ortus, ex imitatione Christianorum, ob rationem, quod illo tempore multi essent operam navantes administrationi libellorum repudii et Sponsalitiorum, etiamsi non recte scirent illorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VERBERA — multiplicis generis, ususque. In Scholis verbere monita iuventus, sapere discit: de cuiusmodi Verberibus Scholasticis Ausonius; Gratiani Imp. Praeceptor, Ep. 4. Ausonius; cuius ferulam nunc sceptra verentur. Item Protrept. ad Nepotem, Eidyll. 4.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VIGINTITRIUMVIRALE Synedrium — unum ex tribus erat Hebraeorum Synedriis, ut Septuagintauniusvirali seu Magnô inferius, sic Trium virali celebrius. Constituebantur ea in singulis Urbibus, quibus incolae (Patres familiâs nempe) centum viginti: quem numerum sic colligit Gemara… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VESTIS — primi hominis innocentia fuit, cui postquam iniquitas successit, vidit se nudum esse, et consutis foliis fecit sibi subligacula, Genes. c. 3. v. 7. ut sic membris minime honestis honorem circumponeret, prout loquitur Paulus 1. Corinth. c. 12. v.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”